Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii, note e.
Transcription

Page 66, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

posuisse, ut cordatus et prudens evadat puer, utqve è matris
corde, sugat, unde intellectum conseqvatur : R. Jehuda,
ne mulierum pudenda puer videre cogeretur ; R. Mat-
thana
vero ne in loco sordido sugeret, sicut ex Rabbino-
rum traditione refert Buxtorfius Syn. Jud. c.3. Ego facili
conjecturâ adderem, si vera esset Hippocratis suppositio,
chylum in mammis humanis crudiorem, cordis vici-
nam calorem desiderasse, qvi qvidem in ventriculo ca-
num aliorumqve est robustior, nec ita externis injuriis pa-
tens ob spinam in prono gressu eminentem, qvod innu-
erat ante Galenus cap. dicto extremo. Ad alterum Au-
zoti
argumentum, et raram experientiam, in re parum
absimili respondeat Castellus l.2. Emet. c.59. p.180. Nam
problema hoc in utramqve partem ventilari potest. Audio
Rothomagi editum nuper opusculum Giffarti {a} de sub-
stantia seu materia lactis, in qvo lac negatur esse chylus
per vas Pecqvetianum adductus, at qvibus rationibus aut
experimentis novis, ignorare cogor, donec ad nos libel-
lum Bibliopolæ pertulerint.


  1. Sic pour : Guiffarti.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xviii, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1038&cln=e

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons