Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note b.
Transcription

Pages 5‑6, gvillelmi de henaut clypeus.

sis, cuius Hecuba olim Priamum,
quæ
    Ipsum autem sumptis Priamum
iuuenilibus armis.
    Vt vidit ; qæ mens tam dira
miserrime coniux.
    Impulit his cingi telis, aut
quò ruis ? inquit.
    Nec tali auxilio, nec deffenso-
ribus istis tempus eget.
    Attamen eius belli æquitas
medios in hostes me feret vel mo-
riturum. En clypeum, qui me fi-
dentem animi tuebitur, agnosce
arma, tua sunt, tuis manibus fa-
bricata, quæ mihi tradidit olim
tua semper laboriosa, et inuicta mi-
nerua ; cuius in eo construendo
clupeo maior, quàm cyclopum
olim, elucet industria, quòd in
re tam angusta, et tabulata, plura
quam in Virgilio de Æneæ clypeo
leguntur, memoria digna depin-

———

gantur. Hìc nobilissimorum tuo-
rum atauorum parentes mira qua-
dam ingenij agitatione conciti
Typographiam, diuinum huma-
no generi munus ab ipsis conces-
sum, inueniunt. Hìc prosapiæ tuæ
illustri, et de mortalibus in æter-
num benè meritæ debitum hono-
rem, quem de eiusdem Typogra-
phiæ origine subripere nonnulli
contendebant, tua elegantissima,
doctissima, et laborissima de
eius origine edita parænesi tuis
vindicas, et restituis. Illic depi-
cta sunt maiorum tuorum insi-
gnia, et ornamenta.
    Quæ sibi, quæ soboli maneant
decora alta futuræ.
    Illic, quasi rerum abditarum,
et a mundo condito reconditarum
inuentio illustri tuæ prosapiæ
quadam prærogativa hæredita-
ria esset, tu vel imberbis Apollo,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1041&cln=b

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons