Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note e.
Transcription

Pages 11‑12, gvillelmi de henaut clypeus.

autem subiungit. (Verùm ex his,
vt puto non conuincitur cor esse
αιματωσεως principium, cùm id
ista non probet experientia, sed
nonnullam duntaxat chyli par-
tem in illud deduci, quod esse
veritati maximè consentaneum
arbitror.) Sed eius pace dixerim,
ex ista experientia conficitur cor
esse αιματωσεως principium ; quod
hac ratione astruo. Nullus con-
socialis humor naturali motu
partem vllam, præcipuè officia-
lem primò affectat, quin et in ea,
ab ea coquatur, atque altera-
tione vlteriùs perfectiua nouum
essentiæ caracterem ab ea mutue-
tur. Sic venosus sanguis fit arte-
riosus, cùm in sinistrum cordis
ventriculum penetrauit ; sic spiri-
tus vitalis fit animalis, cùm arca-
na cerebri subiit ; sic vterque san-
guis fit semen fœcundum, cùm

———

in testes commeauit, sic sanguis
facescit {a} in partis substantiam,
dum in corporis habitum appu-
lit. Atqui ex ipso, pagina deci-
ma quinta, et ex omnium medi-
corum consensu, chylus est hu-
mor consocialis, et motu pror-
sus naturali primò sursum ad cor
mouetur ; ergo chylus et in cor-
de, et a corde coquitur, atque al-
teratione vlteriùs perfectiua no-
uum essentiæ caracterem ab eo
mutuatur, et fit sanguis, non a-
lius quiuis humor ευπροσφυτος, tam
propterea quòd chylus non sit in
proxima potentia ad alium a san-
guine humorem, quàm propter
alia rationum momenta inferiùs
afferenda. Ea etiam experientia
supposita non chyli partem tan-
tùm, sed totum chylum ad cor
contendere conuincit. Nam si al-
teram eius partem aliò deriuasset


  1. Sic pour : facessit.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1041&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons