Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note f.
Transcription

Pages 13‑14, gvillelmi de henaut clypeus.

natura, eo sanè consilio, quo vasa
chylum ad cor deferentia concin-
nauit, similia etiam aliò, puta ad
hepar, deflexisset : etenim non po-
tior est ratio cur vasa chylodoca
cordi tribuat potius, quàm hepa-
ti. Poterat huiusmodi canales ad
iecur prorogare. Quòd si ad suæ
opinionis propugnationom {a} obii-
ciat nonnunquam eodam vase {b} a-
buti ad diuersorum humorum
αναδοσιν, statim reponiumus eam
chylum per venas etiam ad cor
pari ratione deferre potuisse, nec
tamen illuc detulisse, atque quod
ad materiam anatomicam atti-
net, rationi magis congruum
esse autopsiæ potius fidem adhi-
bere, quàm leuibus quibusdam
ratiunculis, quarum vel leui dio-
rismo robur eneruatur.
    Non secus autem ac si firmis-
simis fundamentis chyli tantùm

———

portionem nonnullam ad cor de-
duci stabiliuisset, prosequitur
(quandoquidem igitur ducem li-
cet in hac materia rationem se-
qui, liberè dicam non mihi pro-
bari, tam etsi cor excipiat chyli
partem, in eo virtutem inesse
sanguinis productiuam, aliud
enim inferiùs adscriptæ rationes
euincunt, et dum id munus ad
iecur pertinere statuitur, illico
minimè cordi conuenire demon-
stratur.) His argumentis vtitur.
(Si autem duæ partes natura, et
temperie inter se dissimiles, dis-
iunctæ situ, et molis constitutio-
ne diuersæ virtutem in agendo si-
milem haberent, eademque pos-
sent exequi munia, inde omnino
contingeret, vt vitiati iecoris
damna viuida sani cordis actio re-
sarciret, illudque rueret vulgatum
antiquitus in medicina pronun-


  1. Sic pour : propugnationem.

  2. Sic pour : eadem vasa.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1041&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons