Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note g.
Transcription

Pages 15‑16, gvillelmi de henaut clypeus.

tiatum, quòd scilicet vnius Offi-
cialis partis error nulla alterius
operatione reparetur ; et vt ex
hac præcipua galeni regula, vbi-
cunque aliqua pars operationem
habet nulli alteri communica-
tam, necessariò etiam habet pro-
priam temperiem, per quam edit
eam operationem ; ita vbicum-
que propria constitutio, et pecu-
liaris temperies reperitur, ab ea
quoque parte propriam opera-
tionem, neque alteri communem
emanare necessum est conclude-
re.) Vltro concedet hanc maio-
rem Pecquetus, eamus ad mino-
rem. (Quænam obsecro fingi
potest cordis actio tam vegeta, et
efficax, vt fugacem chyli sub-
stantiam, ac celeri motu trans-
euntem vertat in sanguinem ? quî
fieri poterit, vt materia nouæ
formæ substernatur, {a} nisi præviis

———

ad ipsam dispositionibus idoneè
pæparata ? has autem quis tam
breui, et quasi momentanea cor-
dis agentis applicatione dicat
posse sufficienter induci, vt in ip-
so transitu, et quidem satis velo-
ci, tam præceps chyli alteratio,
tamque subita sanguinis genera-
tio sequatur ? profectò aut ad
huiusmodi {b} transformationem
prorsus necessaria est chyli reten-
tio, et subsidentia in corde suffi-
ciens, et ad congruam vsque tem-
poris mensuram prorogata, aut
procul amandandus est Philoso-
phus, qui inter cæteras ad perfe-
ctionem actionis conditiones,
hanc potissimum requirit, vt con-
tinuo debito temporis interuallo,
passo coniunctum, et applicatum
sit agens, nempe cum agentis
creati virtus finita sit, ac debilis,
nequit in instanti perfici eius ope-


  1. Sic pour : substituatur (dans le texte cité).

  2. Sic pour : istiusmodi (dans le texte cité).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
1re de cinq parties, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1041&cln=g

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons