occasione attractionis. Sed sustineo adhuc nul-
la esse sursum attrahentis Chylum ; nulla deor-
sum impellentia, quia deseruisti tuum pistillum
Iecoris, et connixum Apophyseωn Diaphra-
gmatis. Pulmo neque Cor possunt attrahere ela-
teris modo, quia ramus iste Chyliferus instra-
tus dorso firmiter coniunctus est velamento
pleuræ.
Pag. 131. Aduerte sodes, ô Veritatis amator,
sed oculis vetulum miserantibus immedicabilem
contradictoriæ sapientiæ constantiam, quem Chylum
fatetur cum ascendentis et descendentis Cauæ san-
guine permixtum succedere, eundem, si eô succe-
deret, noxium Cordi futurum, et excrementis infe-
cturum, et miserabilem inde fore hominis vitam.
Lector Philalethes vituli asinini deploret Lym-
phaticum errorem, à quo non potest releuari.
Iam multoties nomui, et adhuc repeto, propter
illo vsus, quos excogitaui, portiunculam Chyli
ad axillarem ascendentis, non posse rectè com-
parari cum toto Chylo, quem eò deferri conten-
dit Pecquetus, quia istud iter impossibile demon-
straui. At inde infert, me totum Chylum admit-
tere, quod est delirantis somnium.
Pag. 133. Forsan Chylus ad axillares et ilia-
cos ramos distribuitur, vt variis glandulis alimo-
niam itineris ; Venoso sanguini Chylum, vt tot glan-
des adeat miscet. Qua tandem via Riolani, si
indubitata circulationis lege, quicquid est in Venis
remeet in Cor, et solus Arteriarum sanguis vni-
uersas corporis partes, atque adeo glandes ipsas nu-
tritum obeat ? Quia Opuscula postrema Anato-