Page 34, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 1. Ad Ioannem Pecquetum.
gat, quod erat vsitatum apud Iudæos, et alias
nationes, vt demonstrauit Seldenus, Iurisconsul-
tus Anglus, lib. de Iure Natura et Gentium : vbi
explicat, quo iure Iesus-Christus adhuc adoles-
cens, ob admirabilem pietatem et eruditionem,
arrepto flagello, templo expulerit vendentes et
ementes cum interpretatione : Templum Dei Do-
mus est Orationis, Vos autem fecistis Speluncam
latronum. Propterea in ea ætate, quam per Dei
misericordiam attigi, in rebus Anatomicis, me
fortem veritatis Zeloten prædico, iure senectu-
tis et peritiæ, quam adeptus sum.
Gaudent scribentes et se venerantur, et vltro
Si taceas laudant quidquid scripsere beati. Ho-
ratius.
Quod fecit Pecquetus, ideoque correctore opus
habuit.
Page 137. Si rumpantur Lactei spinæ cana-
les, vel effringantur, {a} receptaculi Laguncula,
interruptum alimentum fati instantis naturali-
ter subsequitur necessitas. Admitto tuam con-
fessionem, at hoc frequentissimè in violentis
contorsionibus spinæ accidit, vel à defluxione
in Lumbares Vertebras : id sæpius contigisse
vidi, homines Altitudine sex pedum ad quatuor
cum dimidio pedes imminutos fuisse, et tamen
vixere eum isto incommodo, interruptâ anado-
si Chyli ad subclauias. Ergo non est istud iter
Chyli consuetum ad Cor, pro sanguificatione.
Multis rationibus, quas produxi aduersus
sanguificationem in Corde factam, istam adhuc
adjungam vt euidenter innotescat, natiua fun-
ctio Hepatis. Considerate in fœtu progressum
- Sic pour : effringatur.
|