Page 35, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 1. Ad Ioannem Pecquetum.
nutritionis. Vena Vmbilicalis defert sanguinem
maternum ad Hepar, ibidem bifida est, vt Venæ
Portæ et Cauæ inseratur. Sanguis Venæ Ca-
uæ non in dextrum Cordis ventriculum trans-
fertur ; sed per Anastomosin venalem seu orea-
lem {a} inter truncum Cauæ et Arteriam venosam
traducitur in sinistrum Cordis ventriculum, vbi
Arteriosus euadit, et transmittitur in Aortam,
atque per Arterias Vmbilicales, si exuperant re-
fluit in placentam ; nec enim Arteriæ Vmbilica-
les defreunt sanguinem ad Cor, alioquin euer-
teretur naturalis ordo Circulationis, si sanguis
arteriosus ascenderet. Apud Hippocratem, An-
tiquius et primum alimentum est vmbilicus : si
hunc ordinem seruat Natura in fœtu, quidni in
adulto infante continuando per omnes ætates ?
nam in Ventriculo dextro Cordis nullus san-
guis reperitur in fœtu humano, canino ac vacci-
no, indicio manifesto sanguinem maternum non
ire ad istum ventriculum, si nullo modo inseruit
sanguificationi, in fœtu et in infante : Vesicula
fellea repertitur in Hepate fœtus humani, bellui-
ni, et auium. Fel istud excrementum est sangui-
nis in Hepate elaborati, Vascula Chylifera for-
mata in grandiore fœtu sunt repleta sanguine,
sicut omnes Mesenterij Venæ, quod arguit ist-
hæc vascula propagines esse Venæ Portæ, quod
deprehenditur si Vena Vmbilicalis exsuffle-
tur, omes Venæ Mesaraicæ inflantur et in-
tumescunt.
Ridiculus ille, dum quærit progressum Ve-
narum Lactearum in canibus femellis lactanti-
bus vsque ad vbera, quæ sunt in sumine sita, ac
- Sic pour : oualem (errata).
|