Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note f.
Transcription

Page 36, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum
.

si lac ex Chylo procrearetur ; Longum est iter
Chyli in animalibus à jugulo ad vbera : breuior
est via in mulieribus lactantibus, quia mammæ
vicinæ sunt jugulo.

At {a} Chylus per lacteas Thoracicas mammis
mulierum distribuitur, cùm non transeat per
Cor, nec ibi recipiat vitalem facultatem viuifi-
cam, per nouam coctionem, malè nutriet in-
fantem et partes Thoracicas matris : et viri quo-
que simul lac habebunt, quia lacteas habent
Thoracicas. {b}

Gloriaris quod præsentibus Riuerio, Pro-
fessore Regio Monspeliensis, et Martetio, Ana-
tomistâ, id demonstrare voluisti, imperfecto ta-
men opere ; Debebas id tacere, nam reuocat me-
moriam tuæ demonstrationis de Receptaculo et
Lacteis Thoracicis
, adeo ineptè et ridiculè Galli-
co sermone celebratæ in Theatro Anatomico
Monspeliensi, vt tua præsentia famam tui in-
uenti minuerit. Id resciui à Doctore Monspelien-
si
spectatore. Propterea tibi denegarunt appro-
bationem tui Libri, quam postulabas.

Non debebas assuere istam laciniam tuo præ-
cedenti libro, nam dedecorat tuum priorem li-
brum stylo Rhetorico scriptum : atque Epistola
ad Bartholinum scripta stylo Alethophili, tui
Socij et Ministri est exarata : Vel saltem exor-
nauit et perpoliuit stylum humilem tuæ Re-
ponsionis.

Quale solet syluis brumali frigore viscum
Fronde virere nouâ, quod non sua seminat arbos
.

Si sapis et Christianus es, absistes deinceps
ab altercatione de tua sanguificatione ex Chylo


  1. Sic pour : At si (errata).

  2. Ajouter (ibid.) :

    Etsi mulieres habeant dumtaxat vnicam Venam Lacteam
    Thoracicam eamque sinistram, altera mamma carebit Chylo
    ad confectionem lactis, nec potes prætendere Chylum ab
    vna axillari ad alteram transire, cum debeat priùs ad trun-
    cum progredi, inde ad subclauiam dextram adcendere. Facilior esset in vaccis isthæc experientia, quæ habent va-
    sa ampliora.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1053&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons