Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note g.
Transcription

Page 37, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
1. Ad Ioannem Pecquetum
.

in Corde elaborato. Contentus sis lampadem
tradidisse Bartholino, qui te agnoscit inuento-
rem huius Paradoxi : Ex tu Vasorum Lympha-
ticorum illum repertorem prædicasti. Nec am-
plius tuis præstigiis, duobus Doctoribus Pari-
siensibus imponas. Contentus sis detexisse la-
cunam siue cisternam, in quam vndique corri-
uatur Chylus, per Venas Lacteas Mesentericas :
tuus Canalis sinister ad axillarem sinistram pro-
tensus alteri vsui destinatus est. Laudo tamen
tuam industriam in ista perquisitione, sed tuum
iudicium de sanguificatione in Corde facta re-
pudio, quæ totam Oeconomiam naturalem
adeo rectè stabilitam à Maioribus nostris pror-
sus euertit.

Memorabilis est Hippocratis sententia, initio
libri de Arte
, quæ nota fuit et descripta à Rio-
lano, in Præfatione Anthropographiæ
, et quam
Alethophilus in sua Epistola recitat, et præ fori-
bus Scholarum Medicarum inscribendam pu-
tat. Non desunt qui artes vituperant, tanquam
artem quandam professi sunt, atque id quidem ve-
luti putant, non transigunt vt ego sanè assero, sed
propriam cogitationem ac scientiam, ambitiosè
ostentant : mihi verò inuenire aliquid eorum, quæ
non dum inuenta sunt, quod ipsum motum, quàm
occultum esse præstet, Intelligentiæ votum ac opus
esse videtur, similiterque et semiperfecta ad finem
perducere, et absoluere. At vero verborum inho-
nestorum arte ad ea quæ ab aliis inuenta sunt con-
fundenda promptum esse, nihil quidem corrigendo
eorum, qui aliquid sciunt inuenta apud ignaros ca-
lumniando, non sane Intelligentiæ votum aut opus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio
au livre de Jean Pecquet (1654)
4. Seconde partie, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1053&cln=g

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons