Page 38, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 1. Ad Ioannem Pecquetum..
esse videtur, sed proditio magis naturæ suæ, aut
ignorantia artis ; solis enim artis ignaris hoc ipsum
factum conuenit, qui contentiosè quidem gestiunt ac
conantur, nequæquam verò possunt malitia suffi-
cere, ad hoc vt aliorum opera quæ quidem recta
sunt, calumniantur, quæ verò non recta sunt, re-
prehendant. Alethophilus sequentia verba omi-
sit, quæ sunt consideratione digna. Eos igitur,
qui in alias artes hoc modo irruunt quibus hæ curæ
sunt, quorúmque id interest et præstare hoc pos-
sunt, prohibeant. Ergo Riolanus meritò potest
animaduertere in illos Nouatores artis, et re-
prehensores.
Mercurialis notationes ad hunc locum, sic
interpretatur. Nonnulli homines eo nascuntur in-
genio, vt semper à communi sapientiorum via
recedere studeant, quod siue bonum siue malum
ab aliis existimetur, nihil ipsis curæ est. Atque
huiusmodi fuisse Asclepiadem significat Gale-
nus, vbi eum exercuisse contradictorium {a} habi-
tum testatus est. Alij enim res vilissimas, et nul-
la cognitione dignas celebrare sibi proposue-
runt ; alij quæ ab omnibus habentur in honore,
communémque hominibus vtilitatem afferunt,
acerbissimis conuitijs insequi non erubuerunt.
Quod cùm temporibus Hippocratis euenerit,
quando hominum non adeo creuerat prauitas ;
Cur miremur, si hisce temporibus, {b} aliqui alij
in bonas artes linguæ suæ venenum effundere
ausi sint, quando iam nullis sceleribus via clau-
ditur. Ista ratiocinatio desumpta est, ex Galeni
capite 1. libelli de Purgantium Medicamentorum
facultatibus.
- Sic pour : contradictorum (source citée).
- Sic pour : temporibus impurissimus Agrippa, atque (source citée).
|