receptaculum, cùm necdum viso Pecqueto simile
quid in Mesenterio canis occurrisset. Memini au-
diuisse Germanum quendam Discipulum Walæi,
narrantem ipsum, dum quæreret motum Chy-
li, Lacunam quandam inter duos renes Chylo
refertam deprehendisse. Sed mors præmatura
illius labores Anatomicos terminauit. Ergo an-
te Pecquetum id innouerat Leidæ, et possum
appellare istas Venas Lacteas Thoracicas Hor-
nianas.
Pag. 21. Perscripsit ad me Leida, Ioannes
Van Horn, duos tantùm Lacteos ramos versus
diuaricationem Aortæ prope Crurales sparsos à
se obseruatos : superios autem prope Diaphrag-
ma, ex receptaculo seu Glandulis lacteis prodeunt
rami Lectei Thoracici : et ista negat Pecquetus.
Pag. 32. Vasorum Lacteorum Thoracico-
rum descriptio diuersa in brutis, in canibus, et
ouibus, atque differt ab humanis Vasis.
Pag. 35. Pecquetus à tertia dorsi spina in
duos ramos diffindi scribit, pingitque, quorum
sinister ad clauiculam sinistram tendat : Dexter
ad dexteram. Sed inuento vero Pictor aliquid
addidisse videtur, vel inuentoris coniectura ;
Enimuero vtrimque diffindi obseruari non po-
tuimus siue in brutis, siue in homine, nisi aliter
in Gallia, aliter in Dania ludat Natura. Nota-
te imposturam Pecqueti.
Pag. 36. Sed fide mea apud magnum Auzo-
tium omnesque exciderim si dextram insertio-
nem tubuli lactei in vllo cadauere obseruaue-
rim : Ludit sæpe Natura, et vnico subiecto illi
forsan reuelauit, quod nobis infinita denega-