runt ; atque verum est deficere dextrum, vel esse
portionem sinistri.
Pag. 58. Negat Pecquetus Glandula ma-
gnam Mesenterij et alias minores accumbentes,
quod tamen verum in brutis et in homine, quod
Pecquetus obseruasse debuit, si tot exstispicinas
exercuit, quot gloriatur.
Pag. 59. Præterire non possum eiusdem Pec-
queti de bile generationem, vt securius Hepar
in triumphum ducat, bilem omnem à sanguine,
in Hepate segregat, tanquam secundæ coctio-
nis, non primæ ex Chylo excrementum.
Intererat gloriæ eius, et damnati à se Hepatis,
hanc laciniam nouæ tunicæ affuisse. Contra-
rius sibi videtur Pecquetus, cap. 12. de motu Chy-
li, pag. 86. nescio an Typographi vitio : proba-
turus enim tranncolatorium Iecinoris munus,
negat bilem secundæ coctionis esse excre-
mentum ; hinc si primæ erit, iam rectà ex lacteis se-
gregabitur : Credo tamen errasse Typothetas,
cùm pagina sequenti secundam coctionem
probet.
————
pecqveti imposturæ
retractatæ in suis Experimentis nouis.
Pecquetus valde dubius et inconstans fuit in
suis Venis Lacteis describendis.
Page 121. Scribit sæpius obseruasse in Iugu-
laribus ipsis exterioribus Valuulas, quod nega-
uit Riolanus, et tantùm adesse in internis Iu-
gularibus. Subjungit : non diffitebor bruta ma-