————
Administratio Anatomica Inuenti Pecquetiani in
cadauere humano.
Si triplex canicidium potes instruere ad ex-
plorandum artificium Venarum Lactearum
tam Mesentericarum quam Thoracicarum, quod
in centenis canibus egregius ille canicida obser-
uauit, debebat suum administrationem Anato-
micam, siue Encheirisim et ergaliam accuratè
describere, quod non effecit : contentus est di-
xisse se, Anatomistæ (ut loquitur) Monspeliensi
id demonstrasse. At ego in humano corpore be-
ne præparato vt decet declarabo. Confestim
post strangulationem suspensi hominis incisio
fieri debet à Iugulo vsque ad commissuram os-
sium pubis. In ventre altera transuersalis sectio
fiat vno digito supra Vmbilicum, et nouaculâ vel
forfice valido secentur simul integumenta com-
munia abdominis. Dein remoueatur omentum,
vt obseruentur Venæ Lacteæ dispersæ supra Me-
senterium atque distractis intestinis, huc et illuc,
infra Hepar et ventriculum inuestigandus erit
Venæ Portæ truncus, vnguibus duntaxat euul-
sis Membranis, quibus opertus est. Vbi satis con-
spicuus erit Portæ truncus, cum Mesentericis
ramis reclinanda erunt intestina in latus dex-
trum abdominis alterius manibus comprehen-
sa. Tum versus lumbos euulsâ membranâ inter-
nâ Peritonæi, quæ res istud receptaculum Chyli
adeo decantatum, et inde prodeuntem Venam
lacteam Thoracicam, vel duas (si reperiantur :)