Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note f.
Transcription

Page 74, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

posse iudicare. Ego igitur evlut dixi, rectè quidem
dictis testimonium præbebo, quæ verò non rectè di-
cta sunt, ac cognita, qualia sint declarabo. Quæ
autem nullus ex prioribus explanare tentauit, ea
etiam ipsa qualia sint declarabo
.

Idem Hippocrates, in Medicina liberum et
honestum esse iudicauit, aliorum Medicorum
errores notare : Contra Medicos Cnidios inuitus
scripsit librum de diœta acutorum : inuitus dico,
quia dissensiones Medicorum inter se, dubiam et
incertam instar Aruspicinæ reddunt Medicinam
,
inquit Hippocrates. Idem lib. 1. de fracturis, par-
ticula 9.
reprehendit Medicos, qui malè vincie-
bant fracta brachia : et producit rationem alte-
rius Medici, qui sagittarios testes adduxit. Ga-
lenus in commentarios notat
 : huc transferre sagitta-
riorum exemplum, existimari debet prorsus fa-
tuum, satiúsque fuit ab Hippocrate nullo modo
commemorari, quàm acerrimè refelli, Nam quæ
prorsus stulta sunt, deridenda potius, quàm à scri-
ptoribus confutanda. Non tamen prohibeo, quomi-
nus dum viuentes agunt redarguantur, ac præser-
tim vbi, qui hæc nugatur audientibus persuadet, vt
sibi ipsi hominis curationem committant. Fit etiam
interdum, vt nos quoque in scribendo stultis opinio-
nibus contradicamus, vbi multos videmus ipsis cre-
dere quasi veræ sint
. Asseclæ Pecquetiani notate
hunc locum.

Exemplo Hippocratis, Galenus infinitos Me-
dicorum errores notauit et emendauit, initio li-
bri de dissectione musculorum
. Quid sentiret de
scriptis Anatomicis Marini, Æliani, Pelopis,
Lyci
, proposuit : præ cæteris Anatomicis Lyci

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons