Carcanus, in Præfat. libelli de vnione vasorum
in fœtu.
Is erat præstantissimus Anatomicus, Disci-
pulus Vesalij, qui scripsit admirabilem commen-
tarium, in lib. Hippocratis de vulneribus Capitis.
Cùm, inquit, Vesalij et Fallopij labore et stu-
dio tota fuerit Anatome patefacta, nihilque su-
persit inueniendum, eorum labor et industria me-
liùs et utiliùs impenditur in iis examinandis, quæ
ab ipsis inuenta sunt, quàm si tempus et operam
inutiliter perderemus in rerum nouarum indaga-
tione. Sic Herophilus, Anatomicus præstantissi-
mus non dubitauit Praxagoræ, Præceptoris sui
errores annotare et castigare, ne posteritas iis-
dem erroribus deciperetur, quibus fuerat ipse
deceptus. Sic Vesalius in opera anatomica Ga-
leni animaduertit, Vesalium Fallopius eius Dis-
cipulus seuerè castigauit in suis Obseruationibus
Anatomicis, quæ sunt examen seuerum Vesalij.
Itaque post multas Anatomicas dissectiones
mea manu sedulò et laboriosè administratas, in
Libros et Authores Anatomicos, censuræ et
animaduersionis authoritatem vsurpaui, quod
effeci cum omni modestia et humanitate, ne
cornicum oculos configere viderer, et instar
Laruarum cum mortuis luctari : Eos tantùm A-
natomicos nominaui et produxi, qui solerti in-
genio, manúque accuratâ tractarunt Anatomi-
ca cultro et calamo descripta.
Quod ad me attinet, de meis laboribus Ana-
tomicis iudicium æquo Lectori et perito, Ana-
tomico solerti relinquo : indicio de meipso ero,
vos eritis iudices ;