Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note i.
Transcription

Page 77, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Rara coronato plausere Theatra Menandro,
          Et sua riserunt sæcula Mæonidem
.

Dicam tamen liberè, sine fastu, etiam fremen-
te inuidia, duorum præsertim Pecquietianorum,
qui gloriæ meæ iuident : Nullum Authorem
viuum vidisse
suos Commentarios tam sæpe edi-
tos : Nam pascitur in viuis liuor, post fata quiescit.

Attamen non ego laudem et applausum ex
hoc labore spero et affecto : Vtilitatem iuuandi
prætuli gratiæ placendi, et si ingenio non est lo-
cus, saltem curæ testimonium promeruisse con-
tentus ero. Posteris an aliqua cura nostri futura sit
nescio, nos certè meremur, vt sit aliqua, non dico
ingenio, id enim superbum, sed studio et labori
.
Audacter igitur dicam, citra fastum et arrogan-
tiam, Corpus humanum à multis dissectum et
descriptum fuisse, sed à nemine tam accuratè se-
ctum, examinatum, et descriptum. Quod si
omnia non fuerimus assequuti in Microcosmo,
excusationem Plinij prætexeram, qui terrarum
vniuersam orbem descripturus, his verbis ve-
niam precatur. Haud vllo in genere venia iustior
est, si modò minimè mirum est, hominem genitum,
non omnia humana nouisse
.

Pag. 183. Opponam tuæ relationi ex D.
Hieronymo
, Patriarcham Photium infinitos Au-
thores legisse et examinasse, ut testatur in Bi-
bliotheca sua
 : quæcumque rectè dicta, laudauit ;
quæ falsa et ridicula notauit : atque in Oribasio
Medico
reprehendit, quod præcipuam Medici-
næ partem nempe Chirurgiam miserit, in ope-
re quo vniuersam Medicinam describit ad Ju-
lanum Imperatorem
.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=i

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons