Page 80, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
sanior erit vniuersus Orbis ; Ergo ab Adamo
vsque ad hæc tempora, erronea fuit Medicina.
Nullus vnquam Author tam superbè et arro-
ganter de seipso loquutus est : Et tamen Pecque-
tiani Anatomici mirabilia ista laudant, et com-
mendant. Audi, Pecquete, pro tuo Inuento tibi
repono illud Propertij.
O prima infelix fingenti terra Prometheo !
Ille parum cauti pectoris egit opus :
Corpora disponens, mentem non vidit in arte :
Recta animæ primùm debuit esse viæ.
Persequitur Pecquetus peritis Anatomicis in-
sultare. Cap. 1. Aperuit primus Asellius Venas
Lacteas ; sufficit non spernendum eius iudicium, vt
vt sit exiguum : Valæus Venarum quasdam ab
intestinis vno et continuato ductu in ramum Me-
sentericum, quasdam in ipsam Portæ venam, in
Caua Hepatis, quasdam ; paucissimas quandoque
in Venam Cauam prope emulgentes desinere : Ita
sentiunt non vulgaris peritiæ Anatomici Medici,
Haueus, Veslingius, Conringius, Bartholinus,
nec meliùs ipse Riolanus. Nonne Pecquetus casti-
gat et reprehendit istos Anatomicos, quorum
non est dignus soluere corrigias calceamento-
rum ? Sed ille post acquisitam ex cadauerum se-
ctione sapientiam, mutam alioqui frigidámque
placuit ex vigenti viuarum animantium harmonia
veram scientiam exprimere. Ergo omnes Ana-
tomici mutam, firgidamque sapientiam profitentur.
Quid hoc aliud, nisi explodere vulgarem Ana-
tomem, quoniam ipse delectatur calente et cla-
mosa latrantium canum laniena. Ac sanè istud
exercitium Anatomicum simile est carnificinæ, |