Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note m.
Transcription

Page 81, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

quam exercent in Germania ciuitatibus carnifi-
ces, æstatis tempore, metu rabiei, quo tempo-
re ciues debent canes suos domi continere. Sic
pellibus detractis fruuntur carnifices, ex quibus
manualia pellicea conficiuntur decenter appa-
rata, quæ ad nos deferuntur. Verisimile est Pec-
quetum
canicidam ex istis centenis canibus,
et aliis quampluribus quos dissecuit, magnum
quæstum fecisse. Mihi valde displicuit ista eui-
sceratio canum viuentium, quoniam didici ex
Hieroglyphicis Horapollinis, cap. 39. 
{a} Eos, qui ca-
nium funus procurant, vbi morituri sunt, magna ex
parte spleniticos fieri, siquidem graui illo halitu et
vapore, qui ex inciso dissectóque cane expirat, in-
ficiuntur
.

Pag. 183. Conqueritur Medicus Pecquetia-
nus, quod asperioribus verbis Pecquetum Riolanus
exceperit, blandioribus et sericeis
verbis vtendum
erat, vti Regibus fieri assolet. Nonne id fecit
Riolanus ? Fateor istud Iuuenem non indoctum, istos
duos tubulos lacteos ad superna repentes inuenisse,
sed vsum verum prorsus ignorare, atque imperitè
sanguificationem Hepatis eripuisse, vt tribuere Cor-
di. Laudo tamen eius scrutinum Anatomicum
et diligentiam in ista perquisitione Venarum La-
ctearum
.

Sed mihi succurrit consilium D. Pauli : Ob-
jurga, obsta, increpa hæreticos
. Quid aliud istud
inuuentum Pecqueti quam hæresis in Medicinam
introducta ? Satis fuisset, inquit Pecquetianus,
aliis lampadem tradere.

Pag. 184. Quid aliud egit Riolanus scriben-
do et docendo Anatomen, quàm lampadem tra-


  1. Sic pour : 37 (source citée).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=m

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons