Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note n.
Transcription

Page 82, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

dere suis Discipulis Anatomiæ studiosis, de lu-
mine suo aliud accendens, et Spartam, quam na-
ctus eram, ita diligenter excolui, vt post innu-
meras in Scholis Medicorum cadauerum disse-
ctiones, palam administratas, vniuerso Medi-
corum Collegarum consensu, prouincia docen-
di et administrandi Anatomem per quadrien-
nium mihi soli demandata fuerit, anno 1614, uti
Scholæ alumnos, cæterósque qui vellent En-
cheirises Anatomicas tractare edocerem ; quod
non sine laude, et aliorum profectu perfeci, vt
multi in hac vrbe Medicinam profitentes, nisi
fuerint ingrati et inuidi, et alij alibi commoran-
tes testari possunt : atque iam publicè demon-
strârunt et manu, et calamo suis scriptis Ana-
tomicis, at præsertim Germani, qui valdè gra-
ti sunt erga suos præceptores, et libenter pro-
fitentur per quos profecerint. Habebam tum
Exteros auditores plusquam sexaginta, qui per
quinque vel sex menses Lutetiæ commoraban-
tur, ad discendam Anatomem.

Itaque cupiens quamplures Anatomicos fieri
πολλοις βουλομενοις σωζονται ιατροις, ex Hippocrate,
qua viâ et methodo sit progrediendum in re-
bus Anatomicis administrandis et inuestigandis,
lubenter edocui. In hoc sequutus sum consi-
lium Platonis, in Clitophonte : Optimi Medi-
ci præcipuus scopus est, edocere, et instruere
alios, vt habeat successores in operibus artis :
alter est scopus restituere sanitatem ægris.

Pag. 184. Dicat nunc Riolanus, an iuuandi studio,
Pecquetum namum porrexit ?
Porrexi cùm me de re-
bus Anatomicis consuluit domi, eique demon-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
2e de 6 parties, note n.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1055&cln=n

(Consulté le 07/12/2025)

Licence Creative Commons