Page 86, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
Christi Domini præceptum, Omnis qui irascitur
fratri suo, reus erit iudicio. In Græco codice ad-
ditur dictio, εικη, immeritò ac sine causa. Quan-
do igitur iræ affectus ordine et ratione exerce-
tur, tantum abest, vt peccatum contineat, vt
actus sit veritatis, authoritate Sanctorum Pa-
trum : Basilij homilia 10. contra Irascentes ; Gre-
gorij, lib. 3. Moralium, cap. 31. Chrysostomus,
homilia 21. in S. Matthæum, scribit, eum, qui
cùm debet irasci, non irascitur, peccare : patien-
tia præter rationem suscepta, est potiùs stupor
quidam mentis ; qui opportunè excandescit vir-
tutem exercet præstantissimam : Illius ira non
ex perturbatione oritur, sed ex iudicio ; Vnde
ira quæ aliis ætatibus sæpe in peccatum verti-
tur, senectuti laudem comparat, cùm illius fer-
uore bene vtitur, prout ætatis maturitas et con-
silium eis suadeat.
Pag. 186. Debebat tamen discere Riolanus à
Seneca, seuerissimo sapientiæ Magistro, mollioribus
verbis ingenia esse curanda, qui homine nil mitius,
nil amantius. Verum est, homo homini Deus, in-
terdum homo homini lupus : Illud potius cogitabis,
non esse irascendum erroribus, etc. Corrigendus est,
inquit Seneca, qui peccat, et admonitione, et vi,
et molliter, et asperè, meliórque tam sibi, quàm
aliis faciendus, non sine castigatione, sed sine ira,
quis enim cui medetur irascitur ? Ex hoc loco co-
gnosco ad compositionem tuæ Apologiæ tertium
accessisse, scilicet Alethophilum, Ministrum hæ-
reticum et Gymnasiarcham, qui fingit se Me-
dicum, insignem fautorem Pecqueti, à quo mul-
tùm expectat, ideóque mutauit Religionem sti- |