Page 88, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
Finxit Riolanus opinionum portenta, ne de-
esset pugna materia, nec absque aliqua recti specie
in Pecquetum sæuiisse videretur. Reprehendit
Riolanum, qui dixit opinionem Pecqueti porten-
tum ; ac proinde Riolanus fingit opinionum por-
tenta. Nunc earum Lactearum causam agit in-
geniosossimus Pecquetus, vt postmodum superua-
canea foret noui cuiuspiam ac longioris operis ac-
cessio. Itaque quidquid in Riolani responsione inta-
ctum reliquit, hisce aliquot capitum breuibus litu-
ris emendare institui ac expungere. Ergo tibi com-
municatus fuit liber Pecqueti ante editionem,
quum vterque simul eodem volumine et eodem
tempore editus fuerit, nec tamen respondisti ad
infinitos errores Anatomicos, notatos à Riolano,
in prima Responsione ad Experimenta, quia tua
scientia Anatomica cum Pecqueto consistit in La-
cteis Venis, vasis Lymphaticis, et Circulatio-
ne sanguinis, nec plus vltra extenditur, quæ ta-
men omnia non intelligis ex mente Authorum,
et inscienter explicas.
Tuum caput quartum ex Bartholino de prom-
ptum est, atque eandem crambem recoquis, vel
ad Bartholinum tuas obiectones miseras, vt ei
refricares memoriam eorum, quæ à vobis obser-
uata fuerant in Riolano Responsione ad Pecquetum.
Sed prudenter abstinuit à defensione errorum
Anatomicorum, quos nemo in arte Anatomica
quantumvis peritus, tueri potest ; qui attentè le-
get Dubia Anatomica Bartholini, id manifestè
deprehendet ; Nam postquam examinauit Re-
sponsionem Riolani ad librum Pecqueti, cap. 4. sic
loquitur. Alias argumenta contra Thoracicas La- |