Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note e.
Transcription

Page 93, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

vt Bartholinus in Dania, Guiffartus in Neu-
stria
. Præter istos non potes alios producere :
Bartholinus, libro de Lacteis, inuentum laudat,
sed descriptionem Pecqueti vituperat, et scri-
bendi genus, et alia quamplurima, quæ in Elo-
giis Pecqueti ex Bartholino
excerpsi. Guiffartus
reprehendit ipsum Pecquetum in suis Mechani-
cis, nec ei ausus est obstrepere : silentio suo Pec-
quetus
approbat istas reprehensiones.

Post adeptum Monspelij Doctoratum, de-
monstrauit ineptè admodum suum inuentum in
Theatro Anatomico ; sed fuit exsibilatus et ex-
plosus, atque hoc subticuit : Mentionem dum-
taxat facit Anatomistæ, vt eius dictione barbara
vtar, Monspeliensis, Martetij, quem docuit mo-
dum inuestigandi Lacteas Thoracicas, præsente
Illustrissimo
, si diis placet, Professore Regio, Ri-
uerio
, qui sui libri vel sui Inuenti approbatio-
nem ei non concessit, neque alij Professores,
ipso postulante : Neque in ulla Galliæ regione,
Medicos vllos Professores Academicos, siue
Collegiatos in Vrbe celebri Approbatores ha-
buit. Soli duo Medici Parisienses istud officium
illi præstiterunt, eósque dumtaxat duos, (quo-
quo modo factum sit,) fautores et approbatores
obtinuit. Omnes Medici hoc negotium, quia
Anatomicum, Lutetiæ natum, ad Riolanum, Pro-
fessorem Regium Anatomicum
, iamdudum suis
scriptis spectatum pertinere crediderunt, et
post eius Responsionem, nemo voluit istis nu-
gis respondere : imò et ipse D. Guiffartus, visâ
Riolani sui Præceptoris admonitione conticuit.

Pag. 100. Solus Riolanus accusat Pecquetum,
Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons