Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note m.
Transcription

Page 101, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Hepate admitti statuant : et easdem Hepatis fa-
cultates et functiones cum Riolano agnoscant :
Propterea falsa asseris vestræ opinioni contra-
ria pag. 239. Nunquam cadet Princeps Oeco-
nomiæ naturalis Viscus, suo iure ac potestate
conficiendi sanguinis, semper erit facultatis na-
turalis sedes, hæmatoseos officina, quæ incolu-
mi Hepate, salua est ; eodem vitiato, læditur at-
que corrumpitur. Sunt hæ illorum verba.

Noluit Mantelus discedere à sua prima sen-
tentia de vsu Lactearum, quoniam hæc ab eo
excogitata et producta fuit, quippe interluuium
Mesenterio suppositum
, vt recitat in sua Epistola,
secundæ Editionis. Anno 1629. offendit in resecto
grandis Molossi abdomine dum Lacteas Venas ve-
naretur, et de eo Philiatros aduertisse meminit
 :
Ergo se inuentorem receptaculi Chyli consti-
tuit. Pecquetus Lacteas Venas Thoracicas dun-
taxat inuenit, cuius inuenti prima laus debetur
Mantelo, qui noluit se authorem prædicare, se-
legit Iuuenem Medicum Rothomagensem, sua-
rum laudum tam eximiæ nobilitatis, quàm istius
Receptaculi buccinatorem. Sic ille Iuuenis Do-
ctor loquitur de Mantelo, cui suum Opuscu-
lum dedicauit. {a} Illic, quasi rerum abditarum, et à
mundo condito reconditarum inuentio, illustri tuæ
prosapiæ quadam prærogativa hæreditaria esset, ra-
tione Typographiæ, tu vel imberbis Apollo, quip-
pe Baccalaureus et Philiatrorum Archidiaconus
electus anno 1629. oblatâ de Venis Lacteis Asel-
lij disserendi occasione, fortè etiam edito cane in
Theatrum Anatomicum, apertis à Te coram om-
nibus, eius visceribus, felici admodum successu, cùm


  1. Ajouter : ab eodem tamen fabricatum (errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
3e de 6 parties, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1056&cln=m

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons