Venarum Lactearum insertionem sequeris, Ecce
cum omnium spectantium admiratione et accla-
matione publica, Chyli Receptaculum aperis. Et an-
no 1635. Chirurgiæ Professor meritissimus eius ar-
tis alumnis quamplurimis, idem Chyli Recepacu-
lum pari euentu reseras. Cuius re oculati sunti testes
non pauci : præsertim eius fidem facit quidam Chir-
urgus Parisiensis nomine Fournier, anno 1647.
Idem ab eo patefactum Chirurgo Gayant, præsente,
et attestante vel ipso Pecqueto, missa à {a} te Epistola
data 2. die Augusti, anno 1650. Cui sanè tuo fe-
lici inuento multùm debet doctrina Pecquetiana.
Huc vsque Iuuenis ille Medicus laudes Man-
teli prædicat et extollit supra Pecquetum, non
sine suspicione Manteli Instigatoris siue Pro-
motoris, qui nolui vt Iapix, apud Virgilium,
————— mutas agitare inglorius artes.
Ibidem. Dum seniores à Pecqueto consuli vo-
luit Riolanus, seipsum intellexit. Ipse tamen nul-
libi sui mentionem fecit, et, si Pecquetus id præ-
stitisset, ei rectius et sanius consilium Riolanus
præbuisset ; Nam contentus esse debebat istâ
Venarum Lactearum inuentione, non autem de
vsu absolutè pronuntiare, ad delationem Chyli
in Cordis ventriculos.
Pag. 176. {b} De aliis Senioribus non consultis,
haud multùm curat, quos Circulatores vocat Rio-
lanus. Nullam iniuriam facit, si Medicos Pra-
gmaticos, cum Seneca, Galeno, et Iurisconsultis,
Vrbis circuitores, vel potiùs Circulatores vo-
cauit, et nomine Pragmaticorum, intelligit vel
designat omnes illos Medicos, vel potiùs medica-
stros, hodie nimiâ sacræ Themidis indulgentiâ,
- Sic pour : ad (source citée).
- Sic pour : 197 (source citée).