Page 115, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 2. Ad Pecquetianos.
Pag. 207. Argumentum primum. Venæ La-
cteæ innumeræ non possunt reduci ad duas venulas
Thoracicas, ad deferendum totum Chylum ad
Cor, vt vertatur in sanguinem, ad nutritionem
corporis. Addunt, me alibi dixisse, quatuor La-
cteos tubulos deferre Chylum ad Hepar. Cùm
dixi quatuor tubulos deferre Chylum ad He-
par, loquutus sum cum Asellio, et admirabile
mihi visum, duos tubulos referre posse Chylum
ad superiores partes, et Cor, ex Pecqueto, cùm
sæpissime vnicus reperiatur tubulus, isque exi-
guus, et sinister. Propterea Pecquetus eiúsque
Minister Gayanus, Chirurgus, demonstrant so-
lum sinistrum.
Breuior et commodior fuisset via, si iste tubulus
fuisset insertus in Cauam ascendentem infra He-
par : quod Natura fecisset, si eius consilium fuisset
Chylum cum sanguine traducere in Cor ; Et quia
id Natura non fecit, respondet Pecquetianus as-
secla ; ista via non erat conueniens.
Page 208. Impostor et malignus vitiligator fin-
git Riolanum rationes attulisse, cur commodior
non esset via in Cauam descendentem ; Cùm agno-
sceret Riolanus tubulum Pecqueti ascendere ad
axillarem Venam, vsus excogitauit, cur portio
Chyli exigua deferatur : At ille pro toto Chylo
assumit. Et cùm agnosceret Pecquetianus Doctor
disparem esse capacitatem vasorum, diuidit Chy-
lum in duas partes, vt tenuior per Venas Lacteas
Thoracicas ad Cor deferatur : crassior verò in vasis
Mesaraicis admixtus sanguini, cum eo asporte-
tur in Hepar, vt mutetur in sanguinem, atque ex-
purgetur, tandémque in Cordis sinubus perficia- |