Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note l.
Transcription

Page 119, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

portio esse deberet inter tubulos illos Chylife-
ros Thoracicos cum sanguine ubertim et affa-
tim à Corde prosiliente, quia maxima pars ho-
minum ex ingluuie plurimum sanguinis im-
pendit et absumit in nutritionem corporis, et
euaporationem, ex Statica Sanctorij, quæ repara-
ri debet copioso alimento, quod transferri de-
bet ad Cor, ad resarciendum dispendium sangui-
nis, quod est impossibile per Venas Lacteas Tho-
racicas : At in hæmatosi facta in Hepate id fieri
potest : non in Corde, propter amplitudinem
Hepatis, et celerem attractionem Cordis, He-
pati proximi.

Addo ex te, pag. 240. Iecur alter fons est na-
tiui caloris, quia vasti et lati parenchymatis, di-
ues fundus plurimum possidet spiritus insiti : innu-
meræ quoque Venæ per illud dispersa multum quo-
que sanguinis possident
. Propterea ridiculus es,
cùm vis æquiparari Venas Mesenterij Venis
Portæ, et Hepatis, et inter se coire.

Pag. 214. Tertium Argumentum. Experientia
et visus probant, manu compressis Lacteis Thora-
cicis, Chylum in Cauam secundum longitudinem
sectam, salientis aquæ instar ad Cor vsque effundi
.
Hoc non affirmat tuus Præceptor Pecquetus, et si
posses id præstare et mihi demonstrare, in vi-
uente animali, Te superiorem Magistro prædi-
cabo, et admittam tuam partitionem Chyli in
Hepate et Cor. Attamen alibi pag. 238. {a} scripsisti
Chylum per oscilla exilia Venularum Lactearum
stillare in axillarem Venam, et confestim sanguini
permisceri, vt candoris nullum supersit vestigium
.
Te hac de re interpello, nec amplius disputabo
contra Pecquetianos.


  1. Sic pour : 218.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=l

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons