Hepar facta fuit. Atque tubulum illum sini-
strum à Vesalio obseruatum fuisse, et à Ronde-
letio. Pro dextro accipiunt azygον ramum des-
cendentem versus renes, qui inseritur in Cauam.
Septimo eius argumento sic respondeo. Bilis
incertis temporibus, è cysti, vel ab Hepatico ra-
mo Cholidocho fluit in intestina, Chylo non-
dum vacuato, eáque permiscetur æquè, tam in
eam portionem Chyli, quæ fertur ad Cor, quàm
in illam quæ ad Hepar meat : at in illo Chylo,
qui ad hepar traducitur per Mesentericas, bi-
lis secernitur in Porta, et humor melancholi-
cus in splenem secedit, serum in Renes et Venas
emulgentes abit, sic sanguis defæcatus Cordi {a}
traditur ; In Chylo, qui ad Cor per Thoracicas
Lacteas reuehitur, nulla facta fuit separatio
excrementorum, antequam Cor subeat, sicque
Cor et pulmones inficientur, nec excrementa
illa commixta separari possunt, nisi post multas
Circulationes, vt censes. Interea impurus tra-
detur sanguis alendis partibus, qui per membra
distribuitur partibus nutriendis, et post nutri-
tionem redeundo ad Hepar per Venas, expur-
gabitur in Hepatis porta. Quàm longa et diffi-
cilis hæ transmigratio Chyli in sanguinem
mutati, vt depuretur !
Octauo Argumento scribis. Non defertur
Chylus ad Cor ; sed sanguis Chyli portione perfusus,
et hac permixtione paucus Chylus tum guttatim
stillat in subclauias. Ergo non vbertim et affa-
tim ascendit ad axillares dimidia Chyli portio.
Attamen, pag. 214. scripsisti Chylum in Cauam
secundum longitudinem sectam salientis aquæ
- Sic pour : Hepati (pour la cohérence du propos).