continent, cuius in tot angustis ac poris adden-
satæ ac compressæ partes multiplicationem ad-
ferunt caloris.
Chylus Cardiacus in se bilem continet paucam,
victámque aliarum partium temperatione. Partes
(quæ istam temperationem adferunt) nominare
debueras, nam per nullas transit, à quibus pos-
sit temperari : Necdum mixtionis vinculis solu-
tam (ergo deterior, nam bilem nondum sepa-
ratam retinet) hac biblis suos habet vsus, quibus
sanguis animosior, et viuidior redditur, quibus
cùm defuncta est, post multos circuitus, tum in He-
pate, tum in renibus secernitur. Quàm absurdæ et
ridiculæ sunt istæ rationes et sibi repugnantes !
Si bilis vsus habet suos, non debet tanquam excre-
mentum expurgari et secerni.
Si bilis ista Chyli Cardiaci post multos cir-
cuitus secernitur in Hepate, ad ipsum recurrit,
ideóque duplex sanguis in Hepate continebitur,
et circulabitur, Vnus Hepaticus, alter Cardia-
cus. Nescis sanguinem Cardiacum effusum per
extremitates corporis non refluere ad Hepar,
qui desunt viæ.
Pag. 224. Sic instat Pecquetianus. Dixit
Riolanus indignum esse, Solem et Regem micro-
cosmi in animæ conclaui culinam corporis exercere.
Respondet non dedecere Principis Maiestatem
subditis alimoniam præbere. Ergo Princeps cu-
linam in suo cubiculo faciet. Instat : etsi perfi-
ciendi sanguinis munus, atque alimenti coquendi
et distribuendi sedes ad culinam spectat, vita no-
stra tota erit culinaria. Apparatum alimentum
partes repetunt ab Hepate, et in suam substan-