Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note s.
Transcription

Page 126, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Pag. 227. Verum est, D. Puylon, nostrum
Collegam doctissimum, iam à triginta annis de-
monstrasse in cadauere publicè in Scholis à me
dissecto, Lacteas Venas Mesenterij ; et hoc fuis-
se neglectum : At dixi, si reperiantur in homine,
esse surculos rami mesenterici Venæ Portæ,
et adhuc sustineo, Venas Lacteas tam Mesen-
tericas, quàm Thoracicas, esse propagines Ve-
næ Portæ, et cum ea habere communionem li-
quoris, et communicationem substantiæ.

Pag. 228. Si extant in brutis, non sequitur re-
periri in homine, nisi hominem viuum secueris, nun-
quam inuenies istas Venas Lacteas, cum recepta-
culo Chyli
. Diminutè recitas hunc articulum,
adde quod detruncasti, quia in brutis statim ab
internecione euanescunt, et abolentur, vt Pecque-
tus asseuerat, vt ne quidem earum vestigia conspi-
ciantur
. Hac in re erroris causa fuit Pecquetus.
De existentia in homine non amplius dubito,
post obseruationem factam ab eruditissimo et
peritissimo Medico et Anatomico D. Carolo le
Noble
. Credidi ex relatione aliorum, effundi
in Cauam Chylum : Sed hoc pertinaciter negat
Pecquetus, in suo primo Experimento
 : Ideóque
excogitaueram vsus quosdam istius Chyli la-
bentis per Venam Cauam inferiorem. Quid in-
de ? hoc non pertinet ad Chyli ascensum ad
Cor. Vbique quæris vitiligia.

Pag. 227. Si Discipulus Pecqueti mecum
candidè ageret, relictis coniecturis, quas pro-
posui de tubulo sinistro ad axillarem Venam
pertingente, meæ coniecturæ veriori insisteret,
et postremæ, quam descripsi in Iudicio nouo de

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
4e de 6 parties, note s.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1057&cln=s

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons