Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note c.
Transcription

Page 5, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

habitis innumeris quæ de arte Anatomica scrip-
ta sunt voluminibus, furtiuas horas, (quas inter-
diu tractandæ Medicinæ subripio) vigilias, stu-
dium, me denique conferre totum tuis libris non
præcipiti lectione euoluendis, sed profundâ ma-
turáque attentione expendendis iam pridem as-
sueuerim, refugit animus conceptæ de motu Chyli
opinionis quærere censores alienos : Vnum Te
supplex petit sperátque iudicem, quem vnum
iamdiu domesticum cœpit habere Doctorem.
Itaque Galeni Consilium, Herodoti exemplum,
tuáque ipsius vestigia sequutus, (qui nempe pri-
usquam tuis in libris tuam de Circulatione Sangui-
nis
doctrinam intexeres, dissertationibus Acade-
micis excutiendam et scholaribus impugnandam
argumentis ventilandámque exposueris) ego quod
sentio de motu Chyli (quem sanè longè aliter mo-
ueri comperio, quàm huc usque viderim ab Au-
thoribus traditum) nefas esse duxi in Anatomi-
cis demonstrationibus, quas in hac Vrbe pro-
priâ, non alienâ manu celebro non infrequen-
tes, publicè priùs edocere, quàm meam super
hac re sententiam æquissimæ tuæ censuræ subie-
cissem, vt si minimè à veritate me iudicaueris
aberrasse, hoc saltem mea hæc doctrina cunctis
fiat probabilior, quod tui authoritate iudicij mu-
nita, firmata, et stabilita fuerit.

Verùm quia ista opinio in quibusdam conue-
nit, et in multis discerpat à Pecquetiana doctri-
na, mihi idcirco, quid sentiam de loco, in quem
impulsu Naturæ Chylus deducitur, et quem ad
finem illuc aduoluatur, simúlque de ratione si-
tus et insertionis vasorum Pecquetianorum, priùs

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1060&cln=c

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons