edisserendi necessitas incumbit, quæ quidem vt
omnia tuo iudicio submitto, sic quantum potero
breuissimè persequar, ne velle tuâ patientiâ
abuti, tuique temporis (quod Tibi et Orbi ma-
ximè pretiosum est) iacturam aliquam attentare
videar.
Nemini non liquet Chylum ab intestinis eie-
ctum in venas Lacteas Asellij se recipere, indé-
que fugitiuo lapsu in Pecqueti receptaculum, aut
lumbares Bartholini glandulas commeare ; hinc
etiam per canalem, siue canales Pecquetianos in-
cedentem, in Venas axillares aut subclauias con-
tinuis successionibus influere, vbi in sanguinem
incurrens, illique se confusè immiscens, tandem
ex doctrina de Circulatione tradita in dextrum
cordis ventriculum αιματωδη {a} delabitur.
Verùm ex his, vt puto, non conuincitur Cor
esse αιματωσεως principium, cùm id ista non
probet experientia, sed nonnullam dumtaxat
Chyli partem in illud deduci, quod esse veritati
maximè consentaneum arbitror.
At quis in illo motu Naturæ scopus ? quæstio-
nem perobscuram illustrare et intricatam eno-
dare sola ratio poterit. Vt enim parturientis ex-
perientiæ arte ac methodo nata veritas innote-
scat, sic dum firmatur iudicio, ratione velut nu-
trice fouetur, et illius irradiatione (quod omni-
no ad peritum artificem pertinere Plato asseruit)
verum non secus à verosimili secernitur, quàm
lucis beneficio varij distinguuntur inter se colo-
res, qui tenebris inuoluti, caligantis oculi falle-
bant aspectum. Ea propter Galenus optimè et
acutissimè artem ante omnes artes rationem nun-
- Sic pour : αιματωδης (errata).