quam edit eam operationem, ita vbicumque pro-
pria constitutio, et peculiaris temperies reperi-
tur, ab ea quoque parte propriam operationem,
neque alteri communem emanare necessum est
concludere.
Quænam obsecro fingi potest cordis actio tam
vegeta et efficax, vt fugacem chyli substantiam
ac celeri motu transeuntem vertat in sanguinem ?
Quî fieri poterit, vt materia nouæ formæ sub-
stituatur, nisi præviis ad ipsam dispositionibus
idoneè pæparata ? has autem quis tam breui, et
quasi momentanea Cordis agentis applicatione
dicat posse sufficienter induci, vt in ipso transitu
et quidem satis veloci, tam præceps chyli alte-
ratio,támque subita sanguinis generatio sequa-
tur ? profectò aut ad istiusmodi transformatio-
nem prorsus necessaria est chyli retentio et sub-
sidentia in corde sufficiens, et ad congruam vs-
que temporis mensuram prorogata, aut procul
amandandus est Philosophus, qui inter cæteras
ad perfectionem actionis conditiones, hanc po-
tissimum requirit, vt continuo debito temporis
interuallo, passo coniunctum, et applicatum sit
agens, nempe cùm agentis creati virtus finita sit
ac debilis, nequit in instanti perfici eius opera-
tio, sed per successiuas temporis moras vim acti-
uam exerens non sine conuenienti temporis tra-
ctu intentum à natura effectum producere po-
test.
Ista deinde cordis actio eximenda foret à com-
muni operandi lege, cæteris corporis partibus à
natura ad suas ipsarum actiones inuiolatè præ-
stituta, quod videretur absurdum, sine firmo