fundamento asserere. Nunquid à pyloro tamdiu
sistitur alimentum in ventriculo, donec transeat
in chylum quidquid in eo substantiæ melioris at-
que purioris est ?
Nunquid ipsummet sanguinem ac spiritus ma-
gis defæcatos et subtiliores, à quibus immediatè
semen coalescit, vt prolificam à testiculis virtu-
tem accipiant, necesse est diu in canalibus sper-
maticis immorari, siquidem sine iusto temporis
spatio non potest ille humor, licet fluidus et
λεπτομερης, longa vasorum deferentium curricula
multis et labyrinthæis inter se plexibus irretita
sensim effluendo permeare ?
Nónne tandem, tametsi et sanguine perfectis-
simè elaborato à natura generentur spiritus ani-
males, mira tamen eiusdem Naturæ prouidentia
præter rete mirabile in circuitu sellæ ossis sphe-
noïdis singulari artificio protensum, adhuc in
ventriculis plexum choroidem efformauit, vt il-
le sanguis tot et tam exiguos, tótque nexibus in-
tricatos amfractus pedetentim excurrendo, sit
ibi longo detentus hospitio, impressum tandem
tarda præparatione facultatis animalis sigillum
atque characterem acciperet.
Valet etiam ad id comprobandum quod tam
verè dictum est à Galeno, quam studiosè obser-
uatum, scilicet venulis innumeris et mirabiliter
insertis esse jecur vndique plenum, vt chylus in
illis diutius retentus et tandem in parenchyma-
tis substantiam expressus, ab ipsius caliditate ve-
lut vinum musteum feruere, concoqui, alterari
in laudabilis sanguinis generationem posset. In
hac autem ebullitione ex ipsis excrementis quod