fæculentum quidem est ac crassum subsidere, in-
natare verò quod tenue est et leue, ac veluti spu-
mam quandam in sanguinis superficie fluitare.
Postquam verò hac ratione generatus est ac præ-
paratus sanguis, in Cor vltimò perficiendus solitis
vehiculis deducitur ; binos enim cordis ventri-
culos traiiciendo non semel (nam diutina circu-
latione rursus illuc iterúmque reducitur) vitalis
facultatis irradiatione et impressione donatur.
Illud autem munus frustra cordi tribueretur,
si sanguinem gigneret, cùm non constet esse à na-
tura eidem parti officiali concessum, vt tam di-
uersa operetur ; et præterea si non potiori, certè
non inferiori ratione dici possent pulmones αι-
ματωσεως officina, quod illuc etiam, ex Circula-
tionis doctrina, deferatur Chylus, et ibi diu-
tius resideat, quàm consistat in Corde, ex quo
dum motu continuo celeriter egredi compellitur,
nullum ei in eo conquiescendi spatium relin-
quitur.
Verùm si iecinoris compositio meæ faueat sen-
tentiæ, eius etiam magnitudo atque color Pec-
queti doctrinæ non parum aduersatur ; ex iis
enim satis intelligitur, aliud esse natiuum huius
visceris officium, quàm vt bilem à sanguine (eo
quo explicat modo Pecquetus) secernat, quam
sola fellis vesicula, mira secretione separare po-
tuit, et in sese velut magnetica virtute attrahere :
vtque renes eundem sero repurgant, si noua ista
Pecqueti opinio ratione aliqua niteretur, magni-
tudine renes jecur superare debuissent, quemad-
modum bilis quantitas seri excessu vincitur ; re-
nes enim, inquit Bartholinus, (Pecqueti ομο-