Page 11, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
ψυφος) bini reperiuntur, quia inter omnia excre-
menta serosum est copiosissimum, et vtramque
bilem excrementiam superat, ob sanguinem
cuius vehiculum esse debet : Cùm insuper forsan
maiores ea ratione facti fuerint, vt ex Aristotele
post Hippocratem, vtrinque positi, Venam Ca-
uam velut anchoræ iactæ stabilirent.
Aut certè si segregando huiusmodi excremen-
to præcipuè deseruiret nobilissimum illud viscus,
animalia in quibus magis abundat bilis, et fellis
vesicula magis patula et spatiosa est, jecur pro-
inde amplius et crassius habuissent, cùm tamen
doceat experientia in homine vesiculam quidem
fellis angustiorem esse quam in multis animali-
bus, jecur autem magis dilatatum et amplum,
quàm in illis, ex omnium Anatomicorum con-
sensu, tuóque inprimis testimonio, (modò con-
feratur cum iecinore aliorum animalium eiusdem
magnitudinis) et vt notauit Bartholinus,
magnitudo et crassities hepatis in homine insi-
gnis et maxima (vti et cerebrum) non tantùm
ob nutritionem, quemadmodum in brutis, sed ob
spirituum animalium procreationem, qui dissi-
pantur sæpius, (et ex vitalibus generantur, hi
verò ex sanguine) et magis ob varias in homine
functiones. Hæc præterea subiungit idem Au-
thor, maius tamen est hepar in frigidioris intem-
periei corporibus, et in timidis et gulosis, vt ca-
lor Cordis augescat ; Ex quibus non obscurè
consequitur, quod ad illud conuertere chylum in
sanguinem pertineat, non autem hunc solum-
modo transcolare, admixtæque bilis expedire
consortio. |