Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note j.
Transcription

Page 12, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

Præterea, quod spectat ad colorem, flaues-
centem potiùs Natura tinxisset, quàm rubicun-
dum (qualis tamen in hepate sano cernitur) cùm,
vt ex Pecqueto loquar, sicut tinctores assolent
iisdem colorum notis circa quos operantur, ma-
nus inficere, ita omne colum contractum trans-
eundo, excrementi, quod excernitur colorem
non parum referre certum sit et exploratum.

Cæterùm icterus qui inflammato hepati suc-
cedit, dum eo accenso totus subinde sanguis in-
flammatur, et in tantam alteratur bilis copiam,
vt redundante fellis vesicula, flauescentis huius
humoris effusior alluuies crassorum excremen-
torum, vrinarum, totiúsque corporis nati-
uum colorem inficiat, ac deprauet, consequenter
probat in hepate sanguinem præparari ; nulla
enim Cordis vel ardentissima intemperie tanta
in eo támque velox perfici potest alteratio.

Nec frustra etiam commemorabo illud mor-
bi non ignotum genus, quod oues manifestum
est contrahere ex comesto ranunculo flammeo,
vulgò à Pastoribus nuncupato Gallico vocabu-
lo De la Douue. In illis scilicet reperitur iecur
omne infectum et corruptum, sæpe vesiculis in-
numeris aqua refertis vndique plenum, semper
autem animalculis siue bestiolis soleæ piscis si-
militudinem referentibus scatens, à quibus dum
gregatim in eo generantur, inficitur, corroditur,
totúmque tandem aliquando absumitur ; Cuius
putredinis semina in illius visceris partibus Ve-
næ portæ ramos fulcientibus primùm expro-
muntur et expullulant, propter, ni fallor, ve-
nenati et erodentis chyli aduentum ; nec mirum,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note j.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1060&cln=j

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons