Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note k.
Transcription

Page 13, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

si lanij et opiliones ex quarundam oculorum Ve-
narum subsidentia (labefacta ob iecoris ato-
niam hæmatosi) oues hac labe conspurcatas o-
minentur, et tamen huiusmodi lues nullum de-
prehenditur perculiare Cordi detrimentum affer-
re, quod certè potius quàm jecur, hoc tabo in-
quinari ac deprauari oportuisset, nisi primùm in
hepate chylus sanguini gignendo destinatus al-
teraretur, et nisi pars altera quæ in Cor im-
pellitur præcipiti traiectione continuò expel-
leretur, vt ex rationibus inferiùs afferendis pa-
tebit euidentiùs.

Facit etiam ad confirmandam opinionem
meam, Venarum Lactearum Asellij exilitas, ha-
bita enim corporis ratione aliarúmque Mesen-
tericarum, illæ non modò minores, sed numero
longè pauciores existunt.

Fauet perangustum chyli receptaculum.

Fauet arctior pressiórque capacitas Pecque-
tianorum
canalium, siue canalis (vt plurimum
enim reperitur vnicus :)

Suffragatur quoque longè amplior ac nume-
rosior Venæ portæ in varias partis inferioris he-
patis regiones fruticosa ramificatio, quam Cauæ
in superiorem distributio (quos Venæ portæ si-
cut cauæ ramulos in iecinoris substantiam disper-
sos incerniculi instar foraminibus innumeris per-
tusos obseruauimus.)

Illam etiam roborat Mesentericarum maior
amplitudo, et numerus sanè copiosor quàm re-
quiritur ad sanguinem ab arteriis excipiendum,
deferentibus nutrimentum ad intestina, quæ qui-
dem si ratione pabuli delati omnes ad ipsa, istæ

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1060&cln=k

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons