Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note l.
Transcription

Page 14, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

Venæ pertinerent, portione sanguinis ac spiri-
tuum multò maiore quam cerebrum, indigerent.
His adde quod si arteriarum magnitudo et mul-
titudo obseruetur, constabit omnino prædictas
Venas numero pauciores, et amplitudine mino-
res esse debuisse.

Vrgent tandem pro tuenda huiusmodi doctri-
na, viæ quas solet subire sanguis ex matre ad fœ-
tus attrahentis alimentum transmigrationes, {a} si-
quidem nullus ambigendi locus est, quin prius-
quam ad Cor perueniat, ipsos ingrediatur mea-
tus hepatis, vt ibi de nouo alterari et perfectiùs
concoqui valeat, indéque paratior egressus ne-
cessariam toti nutriendo corpori vitalis faculta-
tis impressionem faciliùs et cautiùs recipiat.

Quibus omnibus posthabitis, si quis iterum ad
laudatam experientiam refugiat, enixè eum ob-
testor, vt manifesto et consociali connubio cir-
culationem sanguinis attributæ Cordi hæmatosi
iungat, aperiátque vias, per quas expansus in
vniuersum corpus per arterias sanguis deferatur
ad iecur in eo expurgandus.

Quâ viâ etiam suppositâ, hucusque tamen le-
gitima et probabili incognitâ ; subsistet adhuc
altera absurditas, sanguinem cum excremento
bilioso in partes nutriendas diffundi.

Complures alias rationes prætermitto, quæ
iam à Te et ab aliis in medium prolatæ sunt, aut
quæ recenter inuentæ superioribus possent ad-
iungi.

Huius quippe opinionis nouitatem non arbi-
tror sectatores habituram, cùm præsertim quos
non dubitamus Pecqueto adfuisse, propugnatores,


  1. Sic pour : transmigraturus (errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1060&cln=l

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons