Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note m.
Transcription

Page 15, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

eos videremus illi hac in parte sequaces defuisse.

Sufficiat itaque præmissa adversus Pecqueti
doctrinam probauisse, vt nunc iure possim affir-
mare maximam chyli partem per Venas mesaraï-
cas transuectam in iecur induci, eiúsque natu-
rali actione in sanguinem conuerti, etc.

Nec opinioni meæ quidquam debet officere,
quod in istis Venis chylus intuentium oculis sub-
ducitur, huius nimirum rei rationem studiosiùs
indaganti facile patebit, id omnino ex mutuo
chyli sanguinisque occursu, et eorum recipro-
ca admixtione contingere : Non secus ac vbi pri-
mùm ramos axillares aut subclauios chylus sub-
intrauit, nulla potest illico sui specie distingui,
illum enim ait ipse Pecquetus, ex primo cum san-
guine commercio rubescere, quemadmodum
aqua vino infusa vincente albedinem rubore vi-
ni speciem coloremque induit.

Alteratam {a} autem chyli partem magis scilicet
aquosam, et liquidam contendo itineribus, à me
superiùs indicatis, illapsam in Cor tandem in-
duci, non quidem vt eius operatione facessat in
sanguinem (quia id munus ad solum iecur perti-
nere dicimus) sed vt simul cum sanguine vitalis
facultatis sigillum fœcunda Cordis et mira irra-
diatione communicatum, subinde referat, ad fri-
gidiores et humidiores corporis partes contem-
perata nutritione vegetandas, quibus certè non
dubitandum, quin congruum, familiare et ευ-
προσφυτον hoc alimentum Natura deposuerit.

Si enim totum chylum iecinoris facultas mu-
tasset in sanguinem, conuenienti naturæ suæ ali-
mento partes istæ caruissent, siquidem frigidio-


  1. Sic pour : alteram.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
1. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, première partie, note m.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1060&cln=m

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons