Page 37, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
guinem arteriosum in vniuersum corpus : et discisso
Corde internam structuram ventriculorum cum
septo demonstro, et Diaphragma instrumentum li-
beræ respirationis, et flabellum abdominis, in quo
considero intestina admittere alimentum subactum
in ventriculo, et deuoluere secundum tenuiorum
longitudinem, vt à Mesaraïcis vndiquaque exsu-
gatur ; Iecur verò per Venas Mesaraïcas Chylum ad
se trahere, lienem prolectare humorem melan-
cholicum ab Hepate per ramum splenicum portæ :
cystam {a} felleam, bilem : Tandem ab adstantibus
considerari cupio vasorum amplitudinem, vige-
sies capaciorem Lacteis Venis Thoracicis ; imò
Venas vnius manus aut pedis esse ampliores istis
tubulis Thoracicis, ut intelligatis longè dispa-
rem esse proportionem Venarum et Arteriarum
cum istis tubulis, qui totum Chylum ad Cor defer-
re perhibentur, quum tamen ratione copiosi Chyli
ascendentis ad Cor, propter dissipationem san-
guinis in nutricatu Corporis, capacitas Thora-
cicarum deberet esse amplior, et æqualis in fine
et origine, quod non reperitur in istis Lacteis
Venis Thoracicis.
Atque in illo canali longitudinali Venæ Ca-
uæ à iugulo vsque ad Crurales Venas nullas val-
uulas adesse demonstrabo, vt detur libertas san-
guini excurrendi ab infernas ; sanguis
enim ascendens uuxta Cor non sistitur, vt coga-
tur subire Ventriculum cordis, neque descendens
à iugulo sistitur prope Cor. Potest habere suum
excursum vsque ad crurales vbi incipiunt Val-
uulæ apparere, vt supernè quatuor digitos infra
- Sic pour : cystim (errata).
|