Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note d.
Transcription

Page 38, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

axillares Venas sitæ sunt Valvulæ. Ex illa cogni-
tione certa per inspectionem Venæ Cauæ incisæ,
cognosces Chylum ab axillaribus non directè
deferri ad Cor, sed fluitare posse supra vel infra
Cor, per Cauæ longitudinem cum sanguine.
Istud experimentum non potest fieri, nisi postre-
mo loco. Deinde asseuero in homine sano bis ter-
ve in die largiter comedente, vix semel intra
vnum diem totum sanguinem corporis Circula-
ri, quia Cor non auidissimè haurit sanguinem
pleno gurgite, sed guttatim instillatum cum de-
lectu, et quantùm indiget, ideoque Chylus si eò
migrat non ingreditur Cor, nisi lentè admodum
permixtus sanguini, Nec potest propter suam
crassitiem facile transire per foraminula septi
Cordis, imò in Corde potest hærere in foueolis,
et scrobiculis, et filamentis innumeris Valuula-
rum tricuspidum : Non labitur sanguis infusus
Cordi per pulmones, nisi cogente necessitate,
quod accuratè demonstraui, contra Harueum, et
Slegelium. Hoc Pecqueto incumbit probandum,
scilicet sanguinem et cum eo Chylum traduci per
pulmones. Nec est necessaria repetita sæpe Cir-
culatio sanguinis ad recoquendum sanguinem
et conseruandum calorem totius corporis, quo-
niam arteriosus sanguis calidissimus quoquouer-
sum continuò fluens et singulis momentis reno-
uatus sufficit ad instaurationem caloris vniuersi
corporis, multò minus ad recoquendum sangui-
nem imperfectè elaboratum in Corde vt asseritur.

Addo, cum in trunco Cauæ nullus sit Deus
Terminus, qui desiniat limites ascendenti et des-
cendenti iuxta Cor, vt ascendens sanguis præ-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1063&cln=d

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons