Page 39, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
beat locum descendenti cum Chylo, verisimile
est sanguinem ascendentem impulsum à spiriti-
bus, interdum flatibus continenter assurgere ad
iugulum, posseque subire Venam Iugularem in-
ternam, ni pessulum ostio obdidisset Natura, ne
irruat in cerebrum pariatque apoplexiam. Ergo
stabit Chylus in axillaribus, nec perueniet ad
Cor, defectu sanguinis supernè ruentis in Cor.
Præterea, in Plethora ad Vasa, repletio va-
sorum potissimum continetur in Vena Caua,
inde Cor premitur, atque penè suffocatur,
nisi depleatur, ad auertendam Syncopem Car-
diacam, de qua Hipp. et Gal. tractarunt lib. 4.
de uictu in acutis. At quando adest illa Plethora,
sanguis artuum superiorum et cerebri non liberè
fluit in Cor, nisi paulatim solus ascendens occu-
pat {a} totam longitudinem Cauæ, ergo Chylus non
potest liberè ad Cor meare.
Demonstraui ex Hipp. et Gal. magnam mor-
borum partem oriri ex motu sanguinis interce-
pto in Vena Caua, túmque languet, Cor, pulsu
intercepto. Tunc quomodo fiet hæmatosis in
Corde, interea non deficit nutritio Corporis,
quia Venæ et Arteriæ per Anastomoses mutuas
inter se communicantes suum sanguinem sibi in-
uicem communicant, ad conseruationem corpo-
ris, multique absque detractione sanguinis per
inedias diatritarias minuunt istam sanguinis vber-
tatem Cor suffocantem. Quod si contingat, vt
sæpissime accidit, Ventriculos Cordis obturari ab
isto sanguine crasso, ex permixtione Chyli con-
flato, breui moriendum est, quod non accidit in
illa hæmatosi facta in Hepate, quia Splen Hepatis
- Sic pour : occupet (errata).
|