Page 40, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
officio fungitur, dum per Venas Mesaraïcas de-
fertur sanguis, atque per istos tubulos lacteos
Chylus in summa necessitate potest deferri ad
Cor. Eam ob rem communicant inter se istæ Ve-
næ, Porta et Caua in partibus superioribus, ma-
gna Naturæ prouidentia, ne pereat animal, de-
fectu sanguificationis.
Quia sanguificatio in Corde facta, habet pro
fundamento Circulationem sanguinis Harueianam,
quâ cessante, nulla foret sanguificatio in Cor-
de : operæ pretium est scire, an Pecquetus eius do-
ctrinam obseruet, in omnibus suis articulis ; Nam
Haueus Venas Lacteas admittit, sed Mesente-
ricas esse statuit, lactescere, dum Chylo turgent ;
per has Chylum ad Hepar deferri, ibi suis excre-
mentis expurgari omnem Chylum, per Hepar
transeuntem ; Præterea sanguinem ab Hepate ad
Cor delatum, veloci cursu vniuersum corpus
circuire intra vnam aut alteram horam. Nunc
peto, an motum istum circularem sanguinis mo-
tus Chyli sequatur ? quia deest accommodatum
Chyli vehiculum, scilicet refluxus sanguinis
moderatus ad Cor, è partibus superioribus des-
cendentis. Deinde per exilia foraminula vnius
tubuli Lactei, non potest ascendens Chylus sibi
viam facere, et æquo passu ire cum sanguine, quia
Cor in vnaquaque systole effundit sanguinis se-
miunciam veloci cursu, in quo nullam moram,
nec alterationem in Corde potest habere Chylus,
si credimus Harueo, Vvaleo, et aliis Anatomi-
cis. Parcior fuit Riolanus, et celeritatem mo-
tus retardauit. At Chylus in ista Circulatione,
quantum caloris adeptus est intra arterias, tan- |