Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note g.
Transcription

Page 41, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

tundem frigoris accipiet intra venas, quando re-
meabit ad Cor, vt recoquatur, ex Haruei doctri-
na
, nam eo fine ad eum locum recurrit. At Rio-
lanus
negauit et probauit sanguinem primæ re-
gionis circulari, atque sanguinem primæ et tertiæ
coctionis effusum in omnes extremas et extimas
corporis partes refluere ad Cor, nisi adsit maxi-
ma penuria sanguinis intra maiora vasa : Nec
sanguinem per pulmones circulari nisi cogente
necessitate. Ergo sanguis ille impurus remane-
bit, ad nutritionem partium vniuersi corporis, et
sic pessimè nutrietur corpus. Ego verò asseuero
Circulationem sanguinis Harueianam, non esse
absolutè vitæ necessariam ad recoquendum san-
guinem, spirituum restaurationem, nisi corre-
cta fuerit, vt ipse præscripsi. Præfero Hippocra-
ticam
in qua sanguis Venæ Cauæ ascendentis vs-
que ad subclauias continetur. Vnde Cor depro-
mit suum sanguinem, ad generationem sanguinis
arteriosi, absque impetu et cum delectu, atque
motus perpetui in Corde conseruationem, quan-
tum indiget, absque vlla oppressione et violen-
tia. His positis, perit ista sanguificatio in Corde,
et absque ista sanguificatione potest uiuere ani-
mal, non autem deficiente sanguificatione facta
in Hepate, et tubuli Thoracici Lactei non habe-
bunt vsum, quem illis tribuit Pecquetus, sed dun-
taxat eum vsum obtinebunt, quem in iudicio
nouo assignauit, {a} in quo præter alios vsus consi-
sto : Nec eum ausi sunt Pecquetus et duo Doctores
Parisienses
reprehendere.

Absolutâ breviter ista demonstratione præce-
denti in corpore humano bene pasto, et quinque


  1. Sic pour : assinaui (errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1063&cln=g

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons