Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note h.
Transcription

Page 42, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

horis à pastu, stangulato, propero ad detegen-
dum Venas Lacteas Mesentericas, et recepta-
culum, atque manifestè demonstro istam dispa-
rem venarum Lactearum Thoracicarum capaci-
tatem et receptaculi exiguum spatium continen-
do Chylo, atque supra Mesenterium Venas dis-
persas in receptaculum fluentes, persequendo,
tubulos Lacteos Thoracicos ad axillares Venas,
obseruo, esse anfractuosos, et in vnum coïre ra-
mum sinistrum, qui affigitur axillari sinistræ, in-
terdum dextræ. Inde cognosces paucum esse
Chylum, qui eò defertur, ideoque datur occasio
dubitandi, si ad Cor totus Chylus deferatur, et
quo fine ; si ad Cor non perueniat, ad quid prodest
ascensus Chyli ad partes superiores. In eo Cardo
quæstionis vertitur. Meas coniecturas iam pro-
posui, libello contra Pecquetum, et altero contra
Bartholinum
, quos legit Pecquetus, nec eis re-
spondere potuit, quibus vnicam addo. Exigua
illa portio Chyli Cordi illiquitur, ad reparandum
illum adipem durum seuo simillimum Cordi cir-
cumfusum, qui permixtus sanguini per venas corona-
rias spargitur in Cordis superficiem. Forsan
etiam ipsius Cordis substantiam duram carneam
nutrit, quæ tale requirit alimentum. Qui melius
coniectare poterit, is præclarus erit Anatomicus.

Principalibus Corporis functionibus diuersæ
partes sunt assignatæ. Cor dicatum est fabrican-
do sanguini arterioso ex subtilissimo sanguine,
quem illi suppeditat Iecur proximum, ac proin-
de non potest ex Chylo, quia continuus affluxus
Chyli diuersæ substantiæ à sanguine, minueret
calorem Cordis, eique negotium facesseret, in

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note h.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1063&cln=h

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons