Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note i.
Transcription

Page 43, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

elaborando sanguine arterioso, qui calorem cum
Spiritu vitali subtilissimo impertit.

Id demonstro ex ineptissimo ratiocinio Pec-
queti
. Veram αιματωσεως officinam esse Cor, sic
probat, Non sit idonea tantæ mutationi sangui-
nis in ascendente caua societas, ruit scilicet sanguis
à cerebro temperamenti frigidi, et manibus externo
frigori omnium membrorum maximè expositis, ad-
de ipsius Chyli, qui etiamnum incoctus est frigidum
pariter auctarium, et proinde vt in Corde perfectum
calorem acquirit, ita dico in Corde Chylum in san-
guinem commutari
. Inde colligo ex isto sanguine
admixto, sanguinem arteriosum in Corde frigi-
dum præparari, et præsertim si transeat sanguis
iste chylosus iam frigidus per pulmones, vbi ex
continua attractione aëris refrigeratur magis,
conspurcatur, atque remeando ad sinistrum ven-
triculum isthæc incommoda potest creare, qua-
lia notaui fieri in dextro.

Si ex Chylo in Corde pararetur sanguis, cor-
pus nostrum prauè nutriretur ; nam qui sunt gu-
læ et abdomini nati, et illi populi, qui sæpissime
per duodecim horas esitant, potant à meridie vs-
que ad mediam noctem, et saturi {a} traduntur le-
cto, ex solo Chylo, pauco sanguine asperso pro-
duceretur sanguis arteriosus, ac proinde esset
impurissimus.

Supponamus præualere maiorem sanguinis
portionem : sanguis iste in vtroque Cordis ven-
triculo erit impurissimus, non defæcatus suis
sordibus, pituitâ, bile, tartaro, et lymphâ, quas
deponit ex tua doctrina in cerebrum, in cystim
felleam et Splenem, et Pancreas redeundo ad


  1. Sic pour : saturati.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1063&cln=i

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons