Iecur, et qui primus nutriet partes superiores
cerebrum et artus, retinebit istas sordes. Simili-
ter qui reliquum corpus infra Cor nutriet, reti-
nebit easdem sordes ; nam arteriosus, qui decur-
rit in Cœliacam arteriam ad nutritionem partium
aluinæ regionis, non est purus, nec defæcatur,
nisi dum recurrit ad Iecur per Venam portæ, ex
Pecqueto, ibique depuratur, deponitque suam sor-
ditiem : Atqui vix quarta pars sanguinis eò distri-
buitur, residuus sanguis ab extremis partibus re-
currit per Venam Cauam ad Cor ; sine transitio-
ne per Iecur, Ergo impurus adhuc deducitur ad
Cor. Deinde Chylus non potest etiam immixtus
sanguini sine aliqua mora in Corde alterari : Si
transeat per pulmones non melius excoquetur,
sed refrigerabitur ab aëre attracto, et conspur-
cabitur pituitosis excrementis, quæ generantur
in pulmonibus, vel in eos delabuntur a capite.
Ergo sordidior Chylus adpellet ad sinistrum cor-
dis ventriculum, præsertim in iis hominibus,
qui non habent sanos et purissimos pulmones.
Certum est sanguinem purum defæcatum esse
dulcem, quia solis dulcibus nutrimur, ex Hippo-
crate et Aroistotele, atque in triplici coctione ali-
menti, fit sordium separatio ; At dum nutrimur
salsis, piperatis, acribus eduliis, inde similis Chy-
lus gignitur, cuius nulla fuit qualitatum facta se-
cretio in ventriculo et intestinis tenuioribus ;
sic talis Chylus salsus, acerrimus, piperatus ad Cor
deferatur et pulmones, non potest non offende-
re istas partes, quamuis dulcoratus permixtione
sanguinis, ac proinde partes illæ prauè nutrien-
tur, tam supra Cor putà Cerebrum et artus, quàm