Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note k.
Transcription

Page 45, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

quæ sunt infra Cor, quia dumtaxat portio illa,
quæ per arteriam cœliaciam influet, remeando
per venam portam defæcabitur in Hepate, ideó-
que partes omnes aluinæ regionis pessimè nu-
trientur illo sanguine primæ Circulationis.

Multa dubia mihi occurrunt, quæ traductio-
ni Chyli ad Cor reluctari videntur. Nam vbi
Chyli traductio ad Cor absoluta et peracta est
(inquit Pecquetus) disparent isti tubuli lactei
Thoracici, cum ipso receptaculo, et in ieiunis
animantibus non reperiuntur, quia partes istæ
replentur sanguine. Quæro nunc, Vnde sanguis
ille manat, quo partes illæ replentur ? An à Ve-
nis Mesaraïcis, vel ab axillaribus ? Si ab his, er-
go sanguis descendit, contra leges Circulationis
Harueianæ : si à Venis Mesaraïcis, ergo isti tu-
buli sunt propagines Venæ Portæ, atque sanguis
ab his refugit vel repellitur, dum Chyli fluxus
irruit in has partes : si Chylus ascendens ad axil-
lares Venas suum amittit colorem, nec lacteus
decurrit ad Cor, cur idem denegatur chylo fluen-
ti in truncum Mesentericum. Quid si dicerem
cum Scheckio, {a} summo Philosopho et Medico, Ve-
nas proprietate insita sanguificare, vt libello eru-
dito demonstrauit, et Iecoris substantiam vasis
tantum inseruire circumfusam instar stœbes vel
tomenti. Si fortiter exsuffletur Vena Porta, eius
prius effuso sanguine, videbis receptaculum, et
Venas lacteas distendi, quod signum est manife-
stissimum vel esse propagines Portæ, vel cum eis
communicare in receptaculo. Adde quod distan-
tia itineris Chyli ad Hepar, per Venas Mesaraï-
cas est vnius palmi longitudine, in ascensu la-
ctearum thoracicarum. {b}


  1. Sic pour : Schegckio.

  2. Ajouter : triplio longior (note manuscrite).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
4. Appendice de la lettre
de Jean ii Riolan à
Charles Le Noble, note k.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1063&cln=k

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons