Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note b.
Transcription

Page 4, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. epistola doctoribus scholæ medicæ parisiensis
(1653).

ruit, et stat adhuc non ingloria ; Medicos etiam
præstantissimos protulit diuersis temporibus, at-
que semper Hippocratis et Galeni Medi-
cinam veram et inculpatam religiosè coluit.
Vestris auspiciis aggredior Paradoxa, vitæ hu-
manæ perniciosa, artémque vestram infaman-
tia euertere, scilicet Hepar partem esse in
corpore ignauam, ignobilem, nec am-
plius ex Chylo sanguinem elaborare,
sed bili secernendæ et colligendæ desti-
nari : Cor solum esse hæmatoseωs orga-
num
. Quæ quidem Paradoxa inaudita et
falsissima his libellis refutaui, simúlque indi-
caui veros fontes Chyli et Sanguinis, necnon
vniones siue synanastomoses Venarum Portæ
et Cauæ, atque per eas motum Sanguinis, vt
in mari Oceano et Mediterraneo perfici.

Quæ omnia à me detecta sunt, et demon-
strata in confusionem Iuniorum Anatomico-
rum. Controuersiæ ortum, progressum, et sta-
tum paucis ostendam, et inde consequentias
valde perniciosas, vt iis occurratur, ne lon-
giùs serpant in detrimentum Artis vestræ, sa-
lutisque publicæ. Ab octo et viginti annis
Asellij liber posthumus de Venis Lacteis,
prodiit in lucem. Nouitate sua placuit, quia
demonstrauit scripto et picturis, nouas venas
Lacteas in Mesenterio, diuersas à Mesente-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Epistola (1653) aux docteurs régents
de la Faculté de médecine de Paris, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1064&cln=b

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons